Hľadaný výraz: Lv 5,14-16, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
14 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 15 “ Anima, si praevaricans per errorem in his, quae Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret sacrificium pro delicto arietem immaculatum de gregibus iuxta aestimationem argenti siclorum pondere sanctuarii in paenitentiam; 16 ipsumque, quod intulit damni, restituet et quintam partem ponet supra tradens sacerdoti, qui expiabit eum offerens arietem, et dimittetur ei.

1

mail   print   facebook   twitter